monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 16
{X} Genera eius nostri fecere celeberrima Praenestinam et Campanam; addidere alii Milesiam, cuius ardentissimus colos, non excedentis duodena folia, proximam ei Trachiniam minus rubentem, mox Alabandicam viliorem, albicantibus foliis, vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate, levore, colore, odore.